Miyerkules, Enero 24, 2018

ST. BENEDICT MEDAL (dasal pang buhay)

V. Adiutórium nostrum  in nómine Dómini.
R. Qui fecit coelum et terram.


Exorcizo vos numismata, per Deum Patrem  omnipotentem, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt: omnis virtus adversarii, omnis exercitus diaboli, et omnis incursus, omni phantasma Sathanae eradicare et effugare ab his numismatibus, ut fiant omnibus, qui eis usuri sunt, salus mentis et corporis, in nomino Dei Patris  omnipotentis, et Jesu Christi  Filii ejus, Domini nostri, et Spiritus Sancti  Paracliti, et in charitate ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.
Amen.

Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.
Pater noster,
qui es in cielles, sanctificitur numen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in cielo et in terra,
Panem nostrum quotidianum danobis hodie, et nobis debita nostra sicut et nos dimittimus, dibotoribus nostris,
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Salvos fac servos tuos.
R. Deus meus, sperantes in te.
V. Esto nobis, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Deus virtutem populo suo dabit.
R. Dominus benedicet populum suum in pace.
V. Mitte eis, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eos.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum Spiritu tuo.

Oremus.
Deus omnipotens, omnium bonorum largitor, supplices te rogamus, ut per intercessionem Sancti Patris Benedicti his sacris Numismatibus litteris et characteribus a te designatis tuam benedictionem  infundas, ut omnes, qui ea gestaverint, ac bonis operibus intenti fuerint, sanitatem mentis et corporis, et gratiam sanctificationis, atque indulgentias nobis concessas consequi mereantur, omnesquo diaboli insidias et fraudes per auxilium misericordiae tuae effugere valeant, et in conspectu tuo sancti et immaculati appareant,
Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. 
R. Amen.

Oremus.
Domine Jesu, qui voluisti pro totius mundi redemptione de Virgine nasci, circumcidi, a Judaeis reprobari, Judae osculo tradi, vinculis alligari, spinis coronari, clavis perforari, inter latrones crucifigi, lancea vulnerari et tandem in cruce mori: per tuam sanctissimam Passionemque humiliter exoro, ut omnes diabolicas insidias et fraudes expellas ab eo, qui Nomen sanctum tuum his litteris et characteribus a te designatis devote invocaverit, it eum ad salutis portum perducere digneris, qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Amen.

Benedictio Dei Patris  omnipotentis, et Filii , et Spiritus  Sancti descendat super haec Numismata, ac ea gestantes, et maneat semper: in nomine Patris  et Filii  et Spiritus  Sancti.
Amen.